Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Numeri


8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis ; contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur ; juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos

</